VINDONISSA

VINDONISSA
VINDONISSA
primo omnium Tacito, l. 4. Hist. c. 61. 62. memorata, qui legionem 21. ibi castra habuisse tradit: in itin. Antonini inter Vitodurum et Augustam Rauricam: in tab. Peuting. inter Augustam Rauricam, Arborem felicem et Brigantium ponitur. Eumenio in Panegyr. Constant. dicitur Vindo, cum semel atque iterum Vindonis campos hostium strage completos commemorat: urbs olim Galliae Lugdunensis, nunc pagus Helvetiorum, a Constantiâ 6. leuc. in Ortum proximus Badae, inter Tigurum et Basileam. Windisch. Rhenano, quem vide Rerum Germ. Nov. Antiqu. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 482. In Ambronico olim pago, ad Arolam fluvium, ubi Russam recipit. Baudrand. seu, ut Plantinus habet, ad amnem Ursam, ubi Arulam ingreditur, in agro Bernensi. Fuit o lim adeo ampla, ut omnia vicina loca, ubi hodie oppid. Bruck, castrum Altenburg, Abbatia Konigsselden, etc. ambitu suô complexa fuerit: quod rudera longe lateque sub retra dispersa, nnmismata, muti, collapsi fornices, pavimenta, etc. testaptur, Stumpf. Chron. l. 7. Iam Caesaris rempore fuisse, ac post incendium eius reparatam credibile est: postea varias experta vices, tandem ab Alemannis, ut habet Valesius, circa A. C. 600. vel ab Attila Rheni hoste, uri Sidonio dicitur, ita funditus eversa est, ut vix viculus paucarum aedium, cum suburbio Bruck, supersit. Ibi a dominis loci castrum olim, vulgo Altenburg, exstructum est, a quo Altenburgenses et Vindonissae dominos se vocavêre. Coeterum insignis quoque hic locus victoriâ Constantii contra Alemannos fuit, circa A. C. 296. de qua vide Panegyristen supra laudatum, Eutropium et Sigonium de Imper. Occid. Auti quitatis hîc monumenta, Mercurii imago, lampas effossa, inscriptiones, num mi varii, hodieque visuntur, de quibus accurate scripserunt Ioh. Bap0t. Plantinus, Helvet. Nov. Antiquâ, et Russingerus Basiliensis in Vindonissa illustrata. Fuit olim urbs sedes Episcopatus, unde Bubulcus Epaonensi et Grammatius Episcopi eius Avernensi, Aurelianensi 4. et 5 Conciliis interfuisse leguntur: postea, illâ eversâ, ut dictum Episcopatus Constantiam German. alterius provinciae urbem Mogontiaco subiectam translatus est. Est et Vindentssa villa in pago Remensi, vulgo Venderesse. Item vicus pagi Laudunensis, vide Hadr. U ales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Vindonissa — was a Roman legion camp at modern Windisch, Switzerland. It was probably established in AD 15. In an expansion around 30, thermal baths were added.The Legio XIII Gemina was stationed at Vindonissa until 44 or 45. With the arrival of the 21st… …   Wikipedia

  • Vindonissa — Vindonissa, römisches Castell an der Aar im Belgischen Gallien, Standquartier zweier Legionen; j. Windisch im Canton Aargau …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vindonissa — Vindonissa, s. Windisch (schweizer. Dorf) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vindonissa — 47.4804648.222051 Koordinaten: 47° 28′ 49,7″ N, 8° 13′ 19,4″ O; CH1903: (659050 / 259150) …   Deutsch Wikipedia

  • Vindonissa — Anfiteatro de Vindonissa. Moderna reconstrucción de la puerta sur …   Wikipedia Español

  • Vindonissa — 47°28′34.49″N 8°12′49.15″E / 47.4762472, 8.2136528 …   Wikipédia en Français

  • Vindonissa-Museum — Das Vindonissa Museum ist ein archäologisches Museum in der Stadt Brugg, im Kanton Aargau, Schweiz. Es vermittelt die Geschichte des römischen Legionslagers Vindonissa in der Nachbargemeinde Windisch sowie die römische …   Deutsch Wikipedia

  • Vindonissa — Vindonịssa   [v ], römisches Legionslager des 1. Jahrhunderts n. Chr. am Zusammenfluss von Aare und Reuss, heute die Gemeinde Wịndisch, Kanton Aargau, Schweiz; unter Augustus an der Stelle einer helvetischen Siedlung 16/17 n. Chr. errichtet,… …   Universal-Lexikon

  • Vindonissa — stor. Windisch …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Battle of Vindonissa — Infobox Military Conflict conflict=Battle of Vindonissa caption= partof=Roman Alamanni conflict date=298 place=Vindonissa, modern Switzerland result=Roman victory combatant1=Roman Empire combatant2=Alamanni commander1=Constantius Chlorus… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”